Dienstag, 8. Dezember 2015

CONCEPTIO IMMACULATA B. V. MARIAE - Die 8 decembris

GAUDENS GAUDEBO

INTROITUS.          
Is 61, l Oa-d.f

Gaudens gaudébo in Dómino, 
et exsultábit ánima mea in Deo meo: 
quia índuit me vestiméntis salútis, 
et induménto iustítiæ circúmdedit me, 
quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Ps 29,2: Exaltábo te, Dómine, 
quóniam suscepísti me, 
nec delectásti inimícos meos super me. 
Glória Patri. Gaudens gaudébo.

Kýrie, eléison.
Glória in excélsis.

COLLECTA.           
Orémus.
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem
dignum Fílio tuo habitáculum præparásti : 
quaésumus, ut qui ex morte eiúsdem Fílii tui prævísa eam ab omni labe præservåsti /
nos quoque mundos eius intercessióne ad te perveníre concédas :
Per Dóminum.

LECTIO.      
Prov 8,22-35
Ab aeterno ordinata sum. Léctio libri Proverbiórum.
Dominus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio; 
ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret. 
Nondum erant abýssi, et ego iam concépta eram,
necdum fontes graves aquis, priúsquam montes demergeréntur,
ante colles ego parturiébar. Adhuc terram non fécerat et campos
et inítium glebae orbis terræ. Quando præparábat cælos, áderam,
quando certa lege et gyro vallábat abýssos, quando nubes firmábat sursum,
et prævaluérunt fontes abýssi, quando circúmdabat mari términum suum
et aquis, ne transírent fines suos, quando iecit fundaménta terræ,
cum eo eram ut ártifex: delectátio per síngulos dies
ludens coram eo omni témpore, ludens in orbe terrárum,
et deliciae meæ esse cum fíliis hóminum. Nunc ergo, fílii, audíte me:
beáti, qui custódiunt vias meas; audíte disciplínam et estóte sapiéntes,
et nolíte abícere eam. Beátus homo, qui audit me
et qui vígilat ad fores meas cotídie
et obsérvat ad postes óstii mei.
Qui me invénerit, invéniet vitam et hauriet delicias a Dómino.

RESPONSORIUM.           
a. Iudi 13,18b; 15,9b
Benedícta es tu, Virgo María, a Dómino Deo excélso præ ómnibus muliéribus super terram.
y. Tu glória Ierusalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri.

ALLELUIA. 
Cf. Cani 4,7
Allelúia. V/.
Tota pulchra es, María, et mácula originalis non est in te. Allelúia.

EVANGELIUM.     
Lc 1,26-28
Léctío sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Missus est ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsátam viro cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen vírginis María.
Et ingréssus ad eam dixit: “Ave, grátia plena, Dóminus tecum”.

Credo in unum Deum.
SUPER OBLATA.
Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte Immaculátæ Conceptionis beatae Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, suscipe et praesta : ut sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immunem profitemur / ita eius intercessióne a culpis ómnibus liberémur :
Per Christum.

COMMUNIO.        
Ps 86,3; Lc l,49a
Gloriósa dicta sunt de te, María: quia fecit tibi magna qui potens est.

POST COMMUNIONEM.          
Orémus.
Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine Deus noster :
illíus in nobis culpae vúlnera reparent /
a qua Immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti :
Per Dóminum.





Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...