Sonntag, 6. Dezember 2015

DOMINICA SECUNDA ADVENTUS

POPULUS SION

INTROITUS.          
Cf. Is 30,30
- Opulus Sion, ecce Dóminus véniet ad salvándas gentes: 
et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ, in lætítia cordis vestri.
Ps 79,2a: Qui regis Israel, inténde: qui dedúcis velut ovem Ioseph.
Glória Patri, et Fílio. Pópulus Sion.

Kýríe, eléison.
Non dicitur Glória in excélsis.

COLLECTA.           
Orémus.
Omnípotens et miséricors Deus, 
in tui occúrsum Fílii festinántes nulla ópera terréni actus impediant / 
sed sapiéntiæ cæléstis erudítio nos fáciat eius ésse consórtes :
Qui tecum.

LECTIO.      
Is35,l-7a.l0
Deus ipse veniet et salvabit nos. Léctio libri Isaiae prophétas.
Laeténtur desérta et ínvia et exsúltet solitúdo et flóreat quasi lílium. 
Gérminet et exsúltet laetabúnda et laudans. Glória Líbani data est ei,
decor Carméli et Saron; ipsi vidébunt glóriam Dómini,
maiestátem Dei nostri.
Confortáte manus dissolútas et génua debília roboráte. Dícite pusillánimis: 
“Confortámini, nolíte timére, ecce Deus vester,
últio véniet, retribútio Dei; ipse véniet et salvábit vos”. Tunc aperiéntur óculi cæcórum,
et aures surdórum patébunt. Tunc sáliet sicut cervus claudus,
et exsultábit lingua mutórum; quia erúmpent in desérto aquæ
et torréntes in solitúdine. Et terra árida erit in stagnum
et sítiens in fontes aquárum.
Et redémpti a Dómino reverténtur. Et vénient in Sion cum laude,
et lætítia sempitérna super caput eórum: gáudium et lætítiam obtinébunt,
et fúgiet mæror et gémitus.

RESPONSORIUM.           
Ps 49,2-3a.5
Ex Sion spécies decóris eius: Deus maniféste véniet.
Congregáte illi Sanctos eius, qui ordinavérunt testaméntum eius super sacrifícia.

ALLELUIA. 
Ps 121,1
Allelúia.
Lætátus sum in his quæ dicta sunt mihi:
in domum Dómini íbimus. Allelúia.

EVANGELIUM.      
Mt 11,2-11
Tu es qui venturus es?
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum.
In illo témpore: Ioannes, cum audísset in vínculis ópera Christi, mittens per discípulos suos ait illi: “Tu es qui ventúrus es an álium exspectámus?”
Et respóndens Iesus ait illis: “Eúntes renuntiáte Ioanni quæ audítis et vidétis: caeci vident et claudi ámbulant, leprósi mundántur et surdi áudiunt, et mórtui resúrgunt et páuperes evangelizántur; et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me”.
Illis autem abeúntibus, coepit Iesus dícere ad turbas de Ioanne: “Quid exístis in desértum vidére? Harúndinem vento agitatam? Sed quid exístis vidére? Hóminem móllibus vestítum? Ecce qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Sed quid exístis vidére? Prophétam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophétam. Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. Amen dico vobis: Non surréxit inter natos mulíerum maior Ioanne Baptísta; qui autem minor est in Regno cælórum, maior est illo”.

Credo in unum Deum.
SUPER OBLATA.
Placáre, Dómine, quaésumus, nostræ précibus humilitátis et hóstiis : et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritorum / tuæ nobis indulgéntiæ succúrre præsídiis : Per Christum.

COMMUNIO.        
Bar 5,5a; 4,36b
Ierusalem, surge, et sta in excélso: et vide iucunditátem quæ véniet tibi a Deo tuo.

POST COMMUNIONEM.          
Orémus.
Repléti cibo spiritális alimonias, súpplices te, Dómine, deprecámur : ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere / et cæléstibus inhærére :
Per Dóminum.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...