Sonntag, 20. Dezember 2015

DOMINICA QUARTA ADVENTUS

INTROITUS.
Is 45,8a
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum:
aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
Ps 18,2: Cæli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum
eius annúntiat firmaméntum.
Glória Patri. Roráte, caeli, désuper.

Kýrie, eléison.
Non dicitur Glória in excélsis.

COLLECTA.           
Orémus.
Deus,  cuius  ineffábile Verbum,  ángelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit /
et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur  : 
quaésumus, ut nos, eius exemplo /
voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus :
Per Dóminum.

LECTIO.      
Mic 5,l-4a
Ex te egredietur qui sit dominator in Israel.
Léctio libri Michaeae prophétæ.
Haec dicit Dóminus: Sed tu, Béthlehem Ephrata,
párvulus in mílibus Iudae:
ex te mihi egrediétur qui sit dominátor in Israel; et egréssus eius a tempóribus antíquis,
a diébus æternitátis. Propter hoc dabit eos
usque ad tempus, in quo partúriens páriet; et relíquiæ fratrum eius converténtur ad fílios Israel. Et stabit et pascet in fortitúdine Dómini,
in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui; et habitábunt secúre, quia nunc magnus erit
usque ad términos terræ, et erit iste pax.

RESPONSORIUM.           
Ps 144,18.21a
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte.
Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum eius.

ALLELUIA. 
Ps 79,3b
Allelúia, y.
Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos. Allelúia.

EVANGELIUM.     
Lc 1,26-38
Ecce concipies in utero et paries filium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.
In  illo témpore: Missus est ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaeae, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsátam viro cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen vírginis María.
Et ingréssus ad eam dixit: “Ave, grátia plena, Dóminus tecum”. Ipsa autem turbáta est in sermóne eius et cogitábat qualis esset ista salutátio.
Et ait ángelus ei: “Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: et ecce concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, et regnábit super domum Iacob in ætérnum, et Regni eius non erit finis”.
Dixit autem María ad ángelum: “Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco?”
Et respóndens ángelus dixit ei: “Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi: ideóque et quod nascétur Sanctum vocábitur, Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua et ipsa concépit fílium in senécta sua, et hic mensis est sextus illi quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum”.
Dixit autem María: “Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secundum verbum tuum”.
Et discéssit ab illa ángelus.

Credo in unum Deum.
SUPER OBLATA.
Altári tuo, Dómine, superpósita múnera Spíritus ille  sanctificet /
qui beatae Mariae víscera sua virtúte replévit :
Per Christum.

COMMUNIO.        
Is 7,I4b
Ecce Virgo concípiet, et páriet Fílium:
et vocábitur nomen eius Emmánuel.

POST COMMUNIONEM.          
Orémus.
Sumpto pígnore redemptiónis ætérnæ, quaésumus, omnípotens Deus :
ut quanto magis dies salutíferæ festivitátis accedit /
tanto devótius proficiámus ad Fílii tui digne nativitátis mystérium celebrándum :
Per Dóminum.


Keine Kommentare:

Kommentar posten

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...