Phil
4,4-6
modéstia vestra
nota sit ómnibus homínibus.
Dóminus prope est:
nihil sollíciti sitis:
sed in omni
oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum.
Ps
84,2: Benedixísti, Dómine, terram tuam:
avertísti
captivitátem Iacob.
Glória Patri, et
Fílio. Gaudéte in Dómino.
Kýrie,
eléison.
Non
dicitur Glória in excélsis.
COLLECTA.
Orémus.
Excita, Dómine,
corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vías /
ut per eius
advéntum purificátis tibi méntibus servíre mereámur :
Qui tecum.
LECTIO.
Phil
4,4-7
Dominus
prope est.
Léctio
Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Gaudéte in
Dómino semper; íterum dico: gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínihus. Dóminus prope. Nihil
sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne
petitiónes vestræ innotéscant apud Deum.
Et pax Dei quæ
exsúperat omnem sensum custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in
Christo Iesu.
RESPONSORIUM.
Cf.
Ps 79,2-3
Qui sedes, Dómine,
super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni.
Qui regis Israel,
inténde: qui dedúcis velut ovem Ioseph.
ALLELUIA.
Ps
79,3b
Allelúia,
y.
Excita, Dómine,
poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos. Allelúia.
EVANGELIUM.
Io
1,6-8.19-28
Medius
vestrum stat, quem vos non scitis.
Léctio
sancti Evangélii secúndum Ioannem.
Fuit homo missus a
Deo, cui nomen erat Ioannes: hic venit in testimónium, ut testimónium
perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut
testimónium perhibéret de lúmine.
Et hoc est
testimónium Ioannis, quando misérunt ad eum ludaéi ab Hierosólymis sacerdótes
et Levítas ut interrogárent eum: “Tu quis es? ” Et conféssus est, et non
negávit; et conféssus est: “Non sum ego Christus”.
Et interrogavérunt
eum: “Quid ergo? Elías es tu? ”
Et dicit: “Non
sum”.
“Prophéta es tu? ”
Et respóndit:
“Non”.
Dixérunt ergo ei:
“Quis es? Ut respónsum demus his, qui misérunt nos; quid dicis de te ipso?
Ait: “Ego vox
clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías prophéta”.
Et qui missi
fúerant, erant ex Pharisaéis. Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: “Quid
ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque Prophéta? ”.
Respóndit eis
Ioannes dicens: “Ego baptízo in aqua; médius vestrum stat, quem vos non scitis,
qui post me ventúrus est, cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrígiam
calceaménti”.
Hæc in Bethánia
facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptízans.
Credo in unum Deum.
SUPER
OBLATA.
Devotiónis nostræ
tibi, quaésumus, Dómine, hóstia iúgitér immolétur :
quæ et sacri
péragat institúta mysterii /
et salutáre tuum in
nobis mirabílitér operétur :
Per Christum.
COMMUNIO.
Is
35,4a.c
Dícite
pusillánimis: Confortámini, et nolíte timére:
ecce Deus noster
véniet, et salvábit nos.
POST COMMUNIONEM.
Orémus.
Omnípotens Deus,
qui nos praécipis iter Christo Dómino præparáre :
concéde propítius,
ut nullis infirmitátibus fatigémur /
qui cæléstis médici
consolántem præséntiam sustinémus :
Per Dóminum.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen